PULVERIATICUM

PULVERIATICUM
PULVERIATICUM
in l. 16. Cod. Theod. de Tiron. ubi eius nomine binos solidos dandos servis iis, qui se militiae offerunt, praecipitur: in genere mercedem notat, quomodo apud plurimos medii aevi Scriptores vox sumitur, metaphorâ ductâ a pulvere, quô Palaestritae mutuo se aspergere solebant, certamen inituri, ut corpora ceromate et sudore lubrica mutuas prehensiones non frustrarentur. Non igitur solum honorarium, falarium, mercedem pulverei laboris seu mercedem, quae dabatur Agrimensoribus, quasi pro pulvere, in quo operam suam navârunt, notat, ut Cuiacius sentit Observat. l. 4. c. 18. et ex eo Rigaltius, inducti Constitutione Theodosii et Valentiniani, quae exstat apud Frontinum de Limitibus Agrorum. Vide Car. du Fresne in Glossar. pluribus id refellentem et Dominic. Macrum in Hierolex. qui etiam pro tributo quocumque in veterib. Tabulis usurpari id vocabuli oblervant.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”